monumenta.ch > Lucanus > sectio 139 > 10 > sectio 386 > sectio 107 > sectio 1044 > sectio 656 > csg214.48 > sectio 976 > 29 > sectio 370 > sectio 90 > sectio 61 > sectio 409 > sectio 46 > sectio 784 > Romanorum. > sectio 817 > sectio 302 > sectio 188 > {f} > sectio 732 > sectio 506 > sectio 256 > 48 > sectio 789 > sectio 307 > sectio 511 > sectio 48 > sectio 384 > sectio 432 > sectio 752 > sectio 888 > sectio 885 > > sectio 857 > sectio 491 > L > 2 > 20 > 46 > sectio 87 > sectio 366 > sectio 293 > cpl864.222 > sectio 493 > sectio 234 > sectio 413 > sectio > 58 > 6
Beda, Epistulae, EPISTULA V,AD ACCAM. De principio Genesis. <<<     >>> EPISTULA VII,AD NOTHELMUM PRESBYTERUM. De XXX Quaestionibus.

Beda Venerabilis, Epistulae, EPISTULA VIAD EUMDEM ACCAM De templo Salomonis.

1 Hortatur nos Vas electionis, et Magister gentium, ad lectionem divinorum eloquiorum, veridica voce contestans, quia quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Ubi optime ad obtinendam spem coelestium bonorum, patientiam nobis habendam, et consolationem Scripturarum inspiciendam esse declarat.
2 Patientiam videlicet, ut ea quae occurrerint adversa, mente humili ac submissa, quasi a iusto iudice, et pio patre irrogata flagella toleremus, sive ad virtutum gloriam, augmentumque meritorum, si iusti et innocentes ferimur, seu ad correctionem morum, si vitiis implicamur. Consolationem vero Scripturarum, ut harum crebra meditatione ad memoriam revocemus, quantum illi summi Patres, et praeclara Ecclesiae lumina tenebrosae afflictionis saepe in vita praesenti pertulerint, quantum in futura vita gloriae cum divino merito pietatis et patientiae perceperint, quantum etiam in hac vita apud fideles omnes indefectivae laudis et claritatis reliquerint, dicente Scriptura: Memoria iusti cum laudibus [Prov. X]. Et iterum: Corpora sanctorum in pace sepulta sunt, et nomina eorum vivent in generationes et generationes [Eccli. XLIV]. Et apostolus Iacobus: Ecce beatificamus, inquit, eos qui sustinuerunt.
3 Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis [Iac. V]. Non autem frustra commemoratis iustorum pressuris addidit: Et finem Domini vidistis, quia neque ille hinc sine flagello exiit, qui hic sine vitio vixit; quique ad sanandos infirmos, mortuosque suscitandos apparuit in mundo, ipse, ad praemonstrandum nobis exemplum patientiae, per infirmitatem mortis voluit redire de mundo.
4 Unde Psalmista cum dixisset: Deus noster Deus salvos faciendi [Psal. LXVII], mox admirando vel potius obstupescendo subiunxit: Et Domini Domini exitus mortis. Itaque per patientiam et consolationem Scripturarum spem habemus, etiam nos consolandi post nostrarum afflictiones pressurarum, cum et ipsi in tribulatione patientes exstiterimus, et eorum actus ad mentem reduxerimus, qui nos et merito iustitiae longe praecesserunt, et longe maiora nobis adversitatum certamina tolerarunt.
5 Illi etenim propter iustitiam qua excellenter eminebant, persecutiones saepe patiebantur iniustorum, quatenus cum operatione iustitiae coronam insuperabilis patientiae perciperent, et insuper cunctis se sequentibus, gloriosa perseverantia sua vestigia praefixa relinquerent. Nos autem saepius misericordia et provisione Conditoris nostri pro nostris castigamur erratibus, ut salubri compunctione ad conscientiam nostram redeuntes, puniamus sollicite lacrymis diluentibus quod illecebris fallentibus ac negligentiis admisimus; sicque, iuvante Domino, correcti ad spem vitae, ad illorum qui innocentes afflicti sunt mereamur pertinere consortium. Nam et hic in consolatione Scripturarum invenimus, quia benedixit Dominus omnes timentes se, pusillos cum maioribus, multasque nobis in domo Patris sui mansiones esse declaravit.
6 Quarum nunc consolatione et te, dilectissime antistitum, praesentes rerum temporalium angores quotidie alleviare, atque ad videnda bona Domini in terra viventium sublimiter animari, non ambigo, utpote abundantem non tantum divinarum paginis litterarum, sed et piis earum expositionibus, quas veneranda Patrum nobis Scriptura reliquit.
7 Verum quia nova quemque nonnunquam amplius delectant, visum mihi est opusculum quod de factura templi Dei sequens magnorum vestigia tractatorum nuper allegorice condideram tuae sanctitati percurrendum mittere. Cuius lectioni intentus, quanto plura Christi et Ecclesiae sacramenta antiquis indita paginis inveneris, quanto ampliora ibi Dei dona, sive in praesenti nobis data, seu in futuro promissa perspexeris, tanto leviora credo, et minus curanda omnium labentium rerum, et adversa iudicabis et prospera, iuxta exemplum beati Ioannis, qui ab imperatore nefando intra angustias unius parvissimae relegatus insulae, confestim a pio Conditore, per spiritum est, ad contemplanda infinita illa coelestium mansionum arcana, introductus; et ubi putatus est a deceptis hostibus amicorum hominum auxilio ac societate destitui, ibi amicorum angelorum meruit aspectu atque colloquio perfrui.
8 A quibus edoctus, eo magis magisque illecebras saeculi et amaritudines didicit esse spernendas, quo sublimius illa speculabatur, quae pro magnitudine atque aeternitate sui longe amplius vel metuenda constat esse, vel amanda. Bene valens semper, dilectissime, pro nobis intercede.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.40 bmv343.168 bnf1615.288 bnf13013.57

Beda, Epistulae, EPISTULA V,AD ACCAM. De principio Genesis. <<<     >>> EPISTULA VII,AD NOTHELMUM PRESBYTERUM. De XXX Quaestionibus.
monumenta.ch > Lucanus > sectio 139 > 10 > sectio 386 > sectio 107 > sectio 1044 > sectio 656 > csg214.48 > sectio 976 > 29 > sectio 370 > sectio 90 > sectio 61 > sectio 409 > sectio 46 > sectio 784 > Romanorum. > sectio 817 > sectio 302 > sectio 188 > {f} > sectio 732 > sectio 506 > sectio 256 > 48 > sectio 789 > sectio 307 > sectio 511 > sectio 48 > sectio 384 > sectio 432 > sectio 752 > sectio 888 > sectio 885 > > sectio 857 > sectio 491 > L > 2 > 20 > 46 > sectio 87 > sectio 366 > sectio 293 > cpl864.222 > sectio 493 > sectio 234 > sectio 413 > sectio > 58 > 6